Latin
158
Newton, Optice 158
Unproofread scanNot analysed yet
Exempli gratia: Cinnabaris in Radio illo Albo collocata, eodem plane videtur colore rubeo, ac in caelo Aperto posita: Quod si porro intercipiantur ad Lentem Radii virides &caerulei; utique Rubor ipsius jam multo clarior atque largior erit factus: Verum si radios rubeos ad Lentem intercipias: utique cinnabaris non jam amplius rubea videbitur, sed viridis vel flava, vel alio quovis colore, pro eo ut haec vel illa radiorum genera in eam incidere permittas. Similiter, Aurum in Lumine illo Albo XY, eodem Colore flavo videtur, ac in aprico Lumine diurno; Verum intercepto ad Lentem certo &apto radiorum flavorum numero, aequiparabit id Argentum Albitudine; quomodo Ipse Experiundo comperi. Ex quo apparet Colorem flavum, quo Aurum tum videtur cum nulli intercepti sint radii, oriri ex radiis illis flavis redundantibus, qui, cum per Lentem iterum transire permittuntur, Albitudinem jam dictam suo Colore inficiunt. Sic quoque Ligni Nephritici Infusio, cum in hoc Composito Radio Albo XY collocata sit, (uti Ipse itidem Expertus sum,) caerulea videtur reflexo Lumine, &flava vel rubea transmisso: eodem modo ac quum clara diurna Luce &in Sole inspiciatur: Verum si intercipias Lumen caeruleum ad Lentem; utique Infusio illa amittet caeruleum suum colorem reflexum; dum transmissus color rubeus permanebit nihilo minus perfectus; immo, propter sublatos radios aliquos caeruleos quibus antea dilutus fuerat, etiam faturior is ac largior erit factus: E contrario autem, si radii rubei atque aurei intercipiantur ad Lentem; utique amitter Infusio colorem suum rubeum transmissum; dum color caeruleus reflexus permanebit usque, atque etiam largior &perfectior erit factus.