Latin
LIBER SECUNDUS
Newton, Optice 169
Unproofread scanNot analysed yet
Jam autem ut Diameter Sphaerae, ad dimidium hujus diametri Annuli; ita dimidium hujus diametri Annuli ad q partes Unciae: Ea igitur est Crassitudo Aeris in hoc Annulo; &quinta ejus pars, videlicet nis pars Unciae, est (ut supra) crassitudo Aeris in primo Annulorum obscurorum. Rem eandem Expertus sum, superponendo eadem Vitra Objectiva planis fragmentis Speculorum; invenique easdem mensuras Annulorum. Quocirca Mensuras istas tanquam vere collectas ac certas assumam, donec in Vitris ad Sphaeras ampliores tornatis accuratius definiri queant: Quanquam in istiusmodi quidem Vitris majori id erit cura atque diligentia agendum, ut Vitrum vere atque accurate Planum eis summittatur. Has Mensuras egi, cum Oculus meus supra Vitra ad perpendiculum fere collocatus esset, distaret autem a Radiis Incidentibus circiter Unciam 1 aut 11/3, &a Vitro Uncias octo; adeo ut radii ad Vitrum inclinati essent, in Angulo circiter 4 graduum. Unde ex sequenti Observatione intelliges; si Radii in Vitra ad perpendiculum incidissent; utique Aerem in istis Annulis minus fuisse crassum futurum, ea proportione, quae est Semidiametri ad Secantem 4 graduum, hoc est, in proportione 10000 ad 10024. Diminuantur igitur in hac proportione Crassitudines antedictae; &fient ac σν sive (ut proximo numero rotundo utar) pars Unciae. Haec est Crassitudo Aeris in primo Annulo obscuro radiis ad perpendiculum incidentibus exhibito, qua parte is Annulus obscurissimus est; Et dimidium hujus crassitudinis, ductum in numeros progressione Arithmetica continuos 1, 3, 5, 7, 9, 11, &c, dat crassitudines Aeris in sunt; omnibus Annulis lucidis, qua parte illi lucidissimi videIn duabus prioribus Columnis, exhibentur incidentium &emergentium Radiorum Obliquitates ad lamellam Aeream, hoc est, Anguli ipsorum Incidentiae &Refractionis. In tertia Columna, Diameter Annuli cujusvis colorati, in istis omnibus Obliquitatibus, exprimitur talibus Partibus, quarum decem tum constituunt ejusdem Annuli Diametrum, cum radii ad perpendiculum incidunt.