Latin
LIBER SECUNDUS
Newton, Optice 171
Unproofread scanNot analysed yet
Denique in quarta Columna, Crassitudo Aeris in Circuitu ejusdem Annuli, exprimitur talibus Partibus, quarum itidem decem tum constituunt crassitudinem illius in ejusdem Circuitu, cum Radii ad perpendiculum incidunt. Atque ex hisce quidem Mensuris, videor mihi colligere hanc Regulam: Nempe, Crassitudinem Aeris proportionalem esse Secanti Anguli, cujus Sinus sit Certa media proportionalis inter Sinus Incidentiae &Refractionis. Ea autem media proportionalis, quatenus quidem eam ex his Mensuris definire potuerim, est prima ex 106 Arithmeticis mediis proportionalibus inter istos Sinus; incipiendo nimirum a Sinu Refractionis, cum Refractio fiat e Vitro in lamellam Aeream; a Sinu Incidentiae autem, cum Refractio fiat e lamella Aerea in Vitrum. OBS. VIII. Macula nigra quoque in medio Annulorum, augebatur obliquatione Oculi; quanquam vix adeo, ut id Sensu percipi posset: Verum si loco Vitrorum Objectivorum, adhiberentur Prismata; dilatabatur ea manifestius, cum adeo oblique inspiceretur, ut nulli Colores ei viderentur circunjecti. Minima tum erat, cum Radii Luminis in interjacentem Aerem obliquissime inciderent; pro eo autem ut horum obliquitas minueretur, ita illa magis magisque augebatur, usque dum Annuli colorati apparerent; tumque iterum minuebatur; verum non tantum, quantu in tum se ante dilataverat. Atque hinc manifestum est, Maculam illam pellucere, non modo qua parte Vitra se inter se contingerent plane, verum etiam qua exiguo quodam intervallo distarent inter se.