Latin
LIBER SECUNDUS
Newton, Optice 173
Unproofread scanNot analysed yet
habes in tertio Schemate; ubi AB, CD, sunt Superficies Vitrorum contiguorum in E; lineae autem nigrae interductae, sunt Superficierum istarum Intervalla in Progressione Arithmetica: Et Colores supra adscripti, ii sunt qui Lumine Reflexo videntur; colores autem infra adscripti, ii qui Lumine Transmisso. OBS. X. Cum Vitra Objectiva ab extremis suis marginibus madefecissem nonnihil; aqua lente inter ea porro subrepsit; eoque pacto Circuli minores sunt facti, Coloresque languidiores: Adeo ut, dum aqua ultro adrepebat, Circuli dimidii, quo illa primum pervenit, abrupti ab alteris suis dimidiis viderentur, &in parvitatem contracti. Circulos hosce minores in Aqua exhibitos dimensus, inveni Diametros ipsorum ad Diametros similium circulorum in lamella Aerea exhibitorum, eam fere habere proportionem, quam habent septem ad octo; &consequenter Intervalla Vitrorum in consimilibus Circulis Aqua &Aere exhibitis, esse inter se circiter ut 3 ad 4. Utique fieri potest, ut Universalis sit Regula ista: Siquod Medium magis minusve densum quam Aqua, inter duo Vitra comprimatur; fore ut Intervalla Vitrorum in Annulis isto Medio interjacente exhibitis, sint ad Intervalla eorundem in consimilibus Annulis interjacente Aere exhibitis, ut sunt inter se Sinus qui metiuntur Refractionem quae fiat ex isto Medio in Aerem. XI. OBS. Cum Aquae lamella inter Vitra interjaceret; si Vitrum superius varie in margine suo apprimerem, quo Annuli ultro citroque celeriter deferrentur; sequebatur continuo Centrum ipsorum exigua quaedam Macula alba, quae, prout Aqua circumjecta in locum illum adrepebat, illico evanescebat.