Latin
LIBER SECUNDUS
Newton, Optice 174
Unproofread scanNot analysed yet
Specie videbatur tali, atque etiam Coloribus talibus, quales Aer ibidem inter Vitra interjectus, exhibiturus fuisset. Atqui ea non erat Aer: Etenim bullulae Aeriae, siquae forte in Aqua inessent, non continuo, adrepente Aqua, evanescebant. Proinde Reflexio illa, ex subtiliori aliquo Medio, quod trans Vitrum recedendo Aquae adrepenti locum cedere potuerit, orta sit necesse est. OBS. XII. Hae mihi Observationes factae sunt in Aperta Luce. Verum, quo adhuc penitius hanc materiam specularer, perscrutando deinceps quinam essent futuri Effectus Luminis Colorati in haecce Vitra Objectiva incidentis; Cubiculo Tenebras induxi: Et inspexi eadem Vitra illuminata jam Reflexu Colorum Prismaticorum Chartae albae plagula exceptorum; oculo nimirum ita collocato, ut Chartam coloratam in Vitris illis, tanquam in Speculo, possem Reflexione conspicari. Eventus autem Experimenti is erat, ut Annuli jam multo distinctiores facti essent; &longe etiam majori numero sub aspectum venirent, quam in aperta Luce. Vidi aliquando hoc pacto amplius viginti; cum in aperta Luce diurna, haud amplius octo aut novem discernere potuerim. OBS. XIII. Cum Quendam mihi tum forte Adsistentem, Prisma hac illac circa Axem suum convertere jussissem; quo Colores omnes sua quisque vice in eam partem chartae inciderent, quam Ego in ea parte Vitrorum, ubi Circuli apparebant, Reflexione conspicarer; ut adeo Colores omnes sua quisque vice ex Circulis istis reflecterentur ad Oculum meum immotum interea permanentem: observavi Circulos quos exhibebat Lumen rubeum, manifesto majores esse quam quos exhiberet Lumen caeruleum ac violaceum: Magnaque voluptate perfusus, videbam eos dilatare aut contrahere se gradatim, pro eo ac Color Luminis immutabatur.