Latin
LIBER SECUNDUS
Newton, Optice 176
Unproofread scanNot analysed yet
Dum Prisma Motu aequabili circa Axem suum convertebatur, quo Colores omnes sua quisque vice inciderent in Vitra Objectiva, eoque pacto efficerent ut Annuli sese contraherent atque dilatarent; Contractio vel Dilatatio cujusque Annuli, quae consequebatur hoc modo Coloris sui variationem, celerrima erat in colore rubeo, in violaceo lentissima, &in intermediis Coloribus celeritate intermedia comparate. Porro, cum id perscrutarer, Quanta esset Contractio illa ac Dilatatio in omnibus gradibus uniuscujusque Coloris; inveni maximam eam esse in colore rubeo, in flavo minorem, in caeruleo adhuc minorem, &in violaceo omnium minimam: Utque harum Contractionum ac Dilatationum proportiones quam possem accuratissime aestimarem; observabam totam Contractionem aut Dilatationem Diametri cujusvis Annuli in universis gradibus coloris rubei, esse ad Contractionem aut Dilatationem Diametri ejusdem Annuli in universis gradibus coloris violacei, circiter ut 4 ad 3, aut 5 ad 4; &quum Lumen esset coloris medii inter flavum &viridem, tum Diametrum Annuli esse quamproxime Mediam Arithmeticam inter maximam Diametrum ejusdem Annuli in colore rubeo extremo, &minimam Diametrum ejusdem in extremo colore violaceo; Contra, quam evenit in Coloribus oblongae Imaginis Refractione Prismatis exhibitae; ubi color rubeus maxime contractus est, violaceus maxime expansus, &in Medio colorum omnium est confinium Viridis ac Caerulei. Atque hinc id porro videor mihi colligere: crassitudines Aeris inter Vitra Objectiva interjacentis eo in loco, ubi Annulum exhibent sua quisque vice Limites colorum quinque praecipuorum, rubei, flavi, viridis, caerulei &violacei, (hoc est, Limes extremus coloris rubei, Confinium rubei &flavi in medio coloris aurei, Confinium flavi &viridis, Confinium viridis &caerulei, Confinium caerulei &violacei in medio coloris indici, &Limes extremus coloris violacei;) eas, inquam, Aeris crassitudines, esse inter se quamproxime ut Sex Chordae Longitudines, quae sonent Notas illas musicas in Sexta Majori, sol, la, mi, fa, sol, la.