Latin
LIBER SECUNDUS
Newton, Optice 177
Unproofread scanNot analysed yet
Verum cum Experimento conveniet aliquanto melius, si dicemus, crassitudines Aeris inter Vitra interjacentis eo in loco, ubi Annulos exhibent sua quisque vice Limites colorum septem, rubei, aurei, flavi, viridis, caerulei, indici &violacei; eas, inquam, Aeris crassitudines, esse inter se ut Radices Cubicae Quadratorum octo longitudinum Chordae, quae sonent Notas illas musicas in Octava, sol, la, fa, sol, la, mi, fa, sol,; hoc est, ut Radices Cubicae Quadratorum, numerorum 1, 5, 1, 1, 3, 1/, 26, 1. OBS. XV. Hi Annuli non fuerunt variis Coloribus, sicuti illi qui in aperta Luce apparuerant; sed toti videbantur eo uno colore, qui esset in se a Prismate projectus. Praeterea, projiciendo colores Prismate exhibitos in ipsa Vitra Objectiva directo, comperi id Lumen, quod incideret in nigra Annulorum coloratorum interordinia, Transmitti utique per Vitra sine ulla Coloris sui mutatione. Etenim super chartam albam ultra collocatam, depingebat id Lumen Annulos, eodem colore atque eos qui Reflexi essent, magnitudine autem eadem atque Intervalla reflexorum Annulorum comparate. Atque hinc manifesto apparet, quae sit horum omnium Annulorum Causa atque Origo: Nempe, Aerem inter Vitra interjacentem, pro eo quanta sit crassitudine, ita esse comparatum, ut Lumen unius cujusvis coloris aliis in locis reflectat, in aliis transmittat, (quomodo rem in quarto Schemate delineatam videre est;) itemque eodem in loco Lumen uno Colore reflectat, ubi id quod alio sit colore transmittat. OBS. B S. XVI. Ioiv Quadrata Diametrorum Annulorum istorum uno quovis colore Prismatico exhibitorum, erant in Progressione Arithmetica; sicuti in Quinta Observatione.