Latin
OBS. XVIII
Newton, Optice 180
Unproofread scanNot analysed yet
Tres priores Series colorum rubei &caerulei, valde dilutae erant ac nubilae; prima praesertim, in qua rubeus videbatur quodammodo subalbidus. Et in his quidem Seriebus vix alius ullus erat Color, qui Sensu percipi posset, praeter rubeum &caeruleum; nisi quod caeruleus, (praecipue in secunda Serie,) accedebat nonnihil ad viridem. In quarta quoque Serie, Color rubeus dilutus erat ac nubilus; sed non tantum, quantum in tribus prioribus. Huic successit flavi quidem parum aut nihil, sed viridis satis copiosus; qui porro flavescebat paululum initio, postea autem factus est viridis saligneus clarus &bonus, &deinde convertebat se in colorem subcaeruleum; ei autem successit neque caeruleus neque violaceus. In quinta Serie, color rubeus primum purpurascebat valde; postea autem factus est clarior &floridior, nec tamen admodum purus: Huic successit flavus, clarus admodum ac saturatus; sed perexiguus, &qui illico mutabatur in viridem: At viridis iste copiosus erat; atque etiam purior aliquanto, saturatior, &floridior, quam viridis in priori Serie. Eum consecutus est color cyaneus clarissimus atque optimus; deinde purpureus, qui &minor erat cyaneo, &ad rubeum multum accessit. In Sexta Serie color rubeus, coccineus erat; primo clarus admodum ac floridus, postea autem etiam adhuc clarior; utique purus &excitatus valde, &Colorum omnium rubeorum optimus.