Latin
OBS. XVIII
Newton, Optice 181
Unproofread scanNot analysed yet
Huic successit color aureus floridus; deinde flavus clarus, largus, ac satur; qui erat itidem colorum omnium flavorum optimus; isque se convertebat primo in flavum subviridem, deinde in caeruleum subviridem: At viridis iste, qui inter flavum &caeruleum intervenit, exiguus erat admodum ac dilutus; adeo ut albus viridicatus, potius quam color vere viridis, videretur. Caeruleus, qui proxime successit, valde erat bonus; utique color cyaneus admodum clarus; aliquanto tamen infra caeruleum in praecedenti Serie. Violaceus porro, satur erat ac plenus; haud fere ullo admixto sibi rubore: quantitate autem minor erat, quam caeruleus. In ultima Serie color rubeus, coccineus erat in violaceum desinens; brevi autem factus est color clarior, ad aureum accedens. Cui succedens flavus, initio quidem satis bonus erat &floridus; postea autem dilutior evasit, donec gradatim in ipsam tandem Albitudinem defineret. Atque haec quidem Albitudo, siquando Aqua valde tenax esset facta &bene temperata, dilatabat paulatim &diffundebat se per maximam partem bullae, pallescens interim a Vertice magis magisque, donec tandem ibi permultas quasi fissuras ageret; quae utique fissurae, prout amplius dilatabantur, colore cyaneo videbantur satis quidem bono, obscuro tamen &fusco; albitudine interea inter maculas caeruleas assiduo minuente, donec Filis irregularis cujusdam operis reticulati similis esset facta, tandemque plane evanesceret; tumque superior bullae pars omnis, obscuriori illo colore cyaneo antedicto tincta videbatur. Atque hic porro Color, similiter ac antecedens Albitudo, dilatabat se quoquoversus deorsum, donec se per totam nonnunquam bullam diffuderit. Interea autem a Vertice Bullae, qui colore cyaneo magis obscuro erat quam partes ejusdem inferiores, quique etiam multis rotundis maculis cyaneis adhuc magis obscuris inter stinctus videbatur; emergebat una pluresve maculae valde nigrae, atque intra eas aliae adhuc nigriores, quas in Superiori ante Observatione memoravi: Atque hae quidem dilatabant se perpetuo, usque dum Bulla disrumperetur.