Latin
OBS. XVIII
Newton, Optice 182
Unproofread scanNot analysed yet
Si Aqua non valde tenax esset, maculae nigrae inter Albitudinem prorumpebant, sine ullo coloris caerulei interventu, qui quidem Sensu percipi posset. Nonnunquam etiam prorumpebant intra praecedentem flavum, aut rubeum: vel etiam intra caeruleum secundi Ordinis; antequam Colores intermedii sese explicandi spatium haberent. Ex hac descriptione intelligere poteris, quam valde affines sint hi Colores Coloribus illis in lamella Aerea generatis, quos in Quarta supra Observatione descripsimus: Quanquam hi quidem contrario, atque illi, ordine dispositi sunt: propterea quod apparere tum incipiunt quando Bulla crassior est, &convenientius numerantur ab infima &crassiori parte bullae sursum versus. OBS. XIX. Cum Annulos Colorum a Vertice Bullae emergentes, in variis obliquis Oculi positionibus intuerer; observabam eos, prout obliquitas illa Oculi augeretur, dilatare se satis quidem manifesto; at multo tamen minus, quam dilataverant se Annuli in lamella Aerea in Septima supra Observatione memorati.