Latin
OBS. XVIII
Newton, Optice 185
Unproofread scanNot analysed yet
Exempli gratia: Quum Bulla Inspecta, Luminis Nubium Reflexu, rubea ab extremo sui circuitu videretur: nubes eodem tempore, vel statim post, per Bullam Transpectae, colorem caeruleum in eodem ejus circuitu exhibebant: Et e contrario; quum Bulla Reflexo Lumine caerulea videretur, videbatur rubea Transmisso. OBS. XXI. Cum Lapidis Specularis lamellas pertenues, quarum utique Tenuitas tanta erat ut eae Colores similes ac Bulla aquae exhiberent, madefecissem; colores ipsarum debiliores continuo languidioresque evadebant: maxime si lamellas ea sui facie, quae esset aversa ab Oculo, madefacerem: Atqui Gradus solummodo, non utique Genus Colorum, quod quidem ego discernere potuerim, immutabatur: Itaque id, qua Crassitudine ad certum quemvis colorem producendum debeat esse Lamella, solummodo ex sua lamellae ipsius densitate, non item ex densitate Medii circumjacentis, pendet. Atqe hinc, ope Observationum decimae ac decimae sextae, inveniri poterit quanta Crassitudine sint Bullae Aquae, vel Lamellae Lapidis Specularis, vel alia quaevis Corpora, ea sui parte, qua certum quemvis colorem exhibent. ρis OBS. XXII. Tenue Corpus pellucidum, quod sit densius Medio sibi circumjecto, Colores clariores floridioresque exhibet, quam id quod Medio sibi circumjecto fuerit simili proportione rarius. Id quod in Aere &Vitro speciatim observavi. Etenim cum Vitrum in Lychno fornaceo ad summam usque tenuitatem inflando tetendissem, Lamellae istae vitreae Aere circundatae exhibebant Colores multo utique floridiores, quam quos Lamellae Aereae binis Vitris interjectae exhibuerant.