Latin
OBS. XXIII
Newton, Optice 186
Unproofread scanNot analysed yet
OBS. XXIII. Cum in id inquirerem, quantum Luminis ex singulis Annulis reflecteretur; observabam reflecti id copiosissime ex Annulis primis sive intimis, in exterioribus autem gradatim minui atque definere. Item Albitudinem primi Annuli clariorem esse, quam earum Medii tenuioris partium, quae extra ultimos Annulos jacerent: Id quod manifesto cernere poteram, Inspiciendo, paulo majori interjecto intervallo, Annulos inter bina Vitra Objectiva exhibitos; vel conferendo inter se duas Aquae Bullas interposito tali temporis spatio conflatas, ut simul in altera earum conspiceretur Albor iste qui Colores omnes sequeretur, in altera iste qui omnes praecederet. OBS. XXIV. Cum Vitrorum Objectivorum alterum alteri superpositum esset, ita ut Annuli Colorum apparerent; quamvis nudo Oculo non amplius octo aut novem Annulorum istorum discernere potuerim, tamen per Prisma Inspicienti longe major eorum numerus mihi visus fuit; adeo ut jam amplius quadraginta numerare potuerim, praeter alios permultos adeo exiguos atque densatos, ut oculorum acies eos distincte cernere ac numerare haud potuerit; verum ex spatio quod occupabant, eos nonnunquam plus centum esse aestimavi: Atque equidem credo, Experimentum hocce prosequendo, longe adhuc plures posse aliquando discerni: Videntur enim reapse esse innumeri.