Latin
OPTICES
Newton, Optice 197
Unproofread scanNot analysed yet
Nempe Radii flavi, quoniam in prima Aeris illius inter Vitra interjacentis superficie plus refringuntur quam rubei, fiunt utique eo pacto magis obliqui ad secundam superficiem, a qua reflexi Annulos coloratos efficiunt; &consequenter Circulus flavus in unoquoque Annulo, Magis dilatatus esse debet quam rubeus; ejusque dilatatio Tanto esse major quam rubei, quanto major sit Radiorum incidentium Obliquitas; donec tandem circulus iste flavus, aeque sit amplus factus ac rubeus in eodem Annulo. Similiter, reliqui Circuli, viridis, caeruleus, &violaceus, Dilatari itidem eo usque debebunt, majori adhuc Radiorum obliquitate; ut &hi quoque omnes tandem aequa propemodum amplitudine fiant, hoc est, aequo intervallo a Centro Annulorum distent, ac rubeus. Quo quidem in Casu, Colores ejusdem Annuli coire in unum necesse est universos; suaque omnium permixtione inter se, Annulum Album exhibere. Qui porro Annuli Albi, Annulos nigros obscurosque sibi interjectos habeant oportet; quia jam non expansi sunt utroque, &intermixti invicem, ut prius.