Latin
OPTICES
Newton, Optice 198
Unproofread scanNot analysed yet
Quam quoque eandem ob causam, multo etiam distinctiores fieri debent, &insuper longe majori numero sub aspectum venire. Veruntamen color violaceus; quoniam, obliquissimus cum sit, aliquanto plus, pro Amplitudine sua, quam reliqui Colores, dilatatur; utique abesse vix poterit, quin in extremis Albi marginibus sese prodat. Post haec, quoniam adhuc majori Radiorum obliquitate, dilatatio violacei &caerulei adhuc magis exuperat dilatationem rubei &flavi, adeoque violaceus ille &caeruleus adhuc longius a Centro Annulorum protenduntur: utique Colores jam deinceps ex Albo emergere debebunt ordine contrario, atque ante dispositi erant; nempe violaceus ac caeruleus ab exteriore margine cujusque Annuli, &rubeus ac flavus ab interiore. Violaceus autem, propter maximam Radiorum suorum obliquitatem; cum utique omnium maxime, pro Amplitudine sua, dilatetur apparebit &primus in exteriori cujusque Annuli albi margine, &maxime omnium conspicuus. Item diversae Colorum Series, ad Annulos diversos pertinentes, incipient iterum, explicatu &expansu sui quaquaversum, intermisceri invicem; eoque pacto efficient, ut Annuli &minus sint distincti, &minori iterum numero sub aspectum veniant. Si, loco Prismatum, adhibeantur Vitra Objectiva; Annuli, quos illa exhibent, jam non evadent albi &distincti per obliquitatem Oculi; propterea quod Radii in Transitu suo per Aerem inter ista Vitra interjacentem, ferme paralleli sunt Lineis in quibus in Vitra primo incidebant; &consequenter Radii diversis Coloribus, non sunt ad Aerem istum alii aliis magis inclinati, quomodo in Prismatibus quidem evenit.