Latin
OPTICES
Newton, Optice 201
Unproofread scanNot analysed yet
Quo autem hanc materiam adhuc uberius explicemus; Fig finge Circulos concentricos AV &BX, repraesentare cujusvis Seriei colores rubeum ac violaceum, qui, una cum coloribus intermediis, unum quemvis horum Annulorum constituant. Jam quidem si hi circuli per Prisma inspiciantur; utique circulus violaceus BX, majori Refractione, transferetur longius e loco suo, quam rubeus AV; adeoque ad rubeum istum propius accedet illa in parte, quam versus Refractiones fiunt. Exempli gratia: Si circulus rubeus transferatur ad av, utique violaceus transferri poterit ad bx: adeo ut jam propius, quam ante, accedat ad rubeum in parte x: Sique rubeus transferatur longius ad a v; utique violaceus itidem proportione, tanto ulterius transferri poterit ad bX, ut coeat jam plane cum rubeo in X: Sique rubeus adhuc porro longius transferatur ad aT; utique violaceus itidem, tanto etiam adhuc ulterius transferri poterit ad βξ, ut jam plane praetervectus sit rubeum in ξ, coeat autem cum eo in e &f. Quod si hoc idem de aliis quoque Coloribus intermediis, aeque ac rubeo &violaceo; itemque de omnibus colorum istorum Seriebus, dictum similiter intelligatur: facile jam percipies quemadmodum Colores unius ejusdemque Ordinis sive Seriei, propinqui facti inter se ad xv &T ξ, &coeuntes plane ad XV &e &f, debeant constituere Arcus Circulorum satis quidem distinctos, maxime ad Xv vel ad e &f; ad xv autem, apparere separati; &ad XV Albitudinem mutua permixtione conficere; rursumque apparere separati ad T ξ; ordine autem contrario, quam quo ante apparuerant, &quam etiamnum apparent ultra e &f 6 &s.