Latin
OPTICES
Newton, Optice 200
Unproofread scanNot analysed yet
Praecipue, quod certae Tenues Lamellae, quae nudo Oculo Albitudine pellucida, aequabili, &sui usquequaque simili, sine ullis omnino Umbrarum vestigiis, videntur; per Prisma tamen inspectae, Annulos coloratos exhibeant; cum e contrario, Prismatis Refractione, corpora omnia ea solummodo sui parte apparere soleant coloribus distincta, ubi vel Umbris terminentur, vel partes habeant inaequaliter luminosas: Item, quod Annuli isti eo modo exhibiti, perquam distincti sint atque albi; cum e contrario, Prismatis Refractione, corporum omnium Species confusae ac coloratae exhiberi soleant. Jam vero causam hujus rei, paullum modo si attendas, ita intelligere poteris: Nempe, Annuli isti omnes colorati, insunt revera in Lamella tum, cum ea nudo oculo inspiciatur; quamvis, propter nimiam Orbitarum suarum latitudinem, intermixti sint adeo &confusi inter se, ut Albitudinem sui usquequaque consimilem conficere videantur: Quum autem Radii ad Oculum per Prisma transmittantur; tum Orbitae diversorum Colorum, qui insunt in singulis Annulis, Refringuntur, pro sua cujusque Refrangibilitate, aliae magis, aliae minus: Quo pacto Colores ex altera parte Annuli, (hoc est, ex altera parte Centri ipsius,) magis explicantur &dilatantur; ex altera autem parte, magis, quam antea, complicantur &contrahuntur: Et sicubi Colores apta justaque Refractione eousque contrahuntur, ut diversi Annuli angustiores jam fiant, quam ut invicem intermixti sint; utique Annuli isto in loco distincti apparere debent; &simul Albi, si nimirum Colores, ex quibus ii Compositi sunt, eousque sint contracti, ut in unum plane coierint: Verum ex altera parte, ubi e contrario Orbita cujusque Annuli, ulteriori Explicatu Colorum suorum, adhuc latior est factus; utique is multo jam magis, quam antea, cum aliis Annulis commixtus esse debet; &proinde minus esse distinctus.