Latin
LIBER SECUNDUS
Newton, Optice 207-2
Unproofread scanNot analysed yet
videlicet ut in id deinceps inquiramus, quae sit inter tenuium Laminarum pellucidarum &aliorum omnium Corporum Naturalium Phaenomena, similitudinis proportio. Ac de hisce quidem Corporibus jam supra illud statuimus; diversis ea Coloribus ita apparere. prout radiis hos vel illos Colores sibi congenitos habentibus, copiosius quam aliis omnibus Reflectendis, Natura apta sint facta &constituta. Naturae autem ipsorum Constitutio illa ac Ratio intima, qua nimirum ita sunt comparata, ut Radios alios copiosius quam alios reflectant; ea demum quae sit, adhuc inquirendum restat: Hocque in sequentibus Propositionibus jam deinceps exponere conabor.