Latin
LIBER SECUNDUS
Newton, Optice 208
Unproofread scanNot analysed yet
PROP. I. Eae Corporum pellucidorum Superficies plurimum Luminis Reflectunt, quae Vim Refringentem maximam habent; hoc est, quae inter talia interjectae sunt Media, quorum Densitates Refractivae inter se maxime differunt. Et in confinibus Mediorum aequaliter Refringentium, nulla est Reflexio. Quam magna sit inter Reflexionem &Refractionem Analogia, ex eo apparere poterit, quod, cum Lumen ex uno Medio transeat oblique in aliud, quod quidem radios Refringat a Perpendiculari; quo major est Mediorum istorum Densitatis Refractivae Differentia, eo minor ad totalem Reflexionem faciendam postuletur Obliquitas. Etenim quam proportionem habent inter se Sinus, qui Refractionem metiuntur; eandem habet Sinus Incidentiae is, ubi totalis incipit Reflexio, ad Semidiametrum Circuli: Et consequenter Angulus Incidentiae is, ubi totalis incipit Reflexio, minimus tum est; cum Sinus, qui Refractionem metiuntur, differunt maxime inter se. Exempli gratia: In transitu Luminis ex Aqua in Aerem, ubi Refractionem metitur Ratio Sinuum 3 ad 4; utique totalis Reflexio tum incipit, cum Angulus Incidentiae sit graduum 48, 35. In transitu Luminis ex Vitro in Aerem, ubi Refractionem metitur Ratio Sinuum 20 ad 31; totalis Reflexio tum incipit, cum Angulus Incidentiae sit graduum 40, 10'. Et similiter, in transitu Luminis e Crystallo, vel e Mediis adhuc magis Refringentibus, in Aerem; ad totalem faciendam Reflexionem, adhuc minor Obliquitas postulatur. Quae itaque Superficies maxime Refringunt; eae citissime id omne Lumen, quod sibi incidat, Reflectunt; Et consequenter Vim Reflectentem maximam habere dicantur, necesse est.