Latin
LIBER SECUNDUS
Newton, Optice 209
Unproofread scanNot analysed yet
Verum Propositionis hujusce Veritas adhuc amplius inde apparere poterit, quod in Superficie interjacente bina quaevis Media pellucida, (qualia utique sunt Aer, Aqua, Oleum, Vitrum, Crystallus, Vitra Metallica, Vitra Islandica, Arsenicum album pellucidum, Adamantes, &c,) Reflexio semper fortior aut debilior sit pro eo, ac Superficies ista Vim Refringentem majorem minoremve habeat. Sic enim in Confinio Aeris &SalisGemmae, fortior est Reflexio quam in Confinio Aeris &Aquae; in Confinio Aeris &Vitri vel Crystalli, adhuc fortior; &in Confinio Aeris atque Adamantis, adhuc usque fortior. Siquod horum vel his similium corporum solidorum pellucidorum, in Aquam immersum sit; ejus Reflexio multo, quam ante, languidior fit; atque etiam adhuc languidior, si id immersum sit in Oleum Vitrioli vel Spiritum Terebinthi rectificatum, utique Liquores adhuc fortius Refringentes. Si Aqua in binas partes Superficie quavis Imaginaria distinguatur; Reflexio in binarum istarum partium confinio, plane est nulla. In confinio Aquae &Glaciei, Reflexio admodum exigua est; in Aquae &Olej, aliquanto major; in Aquae &SalisGemmae, adhuc major; in Aquae &Vitri aut Crystalli aliorumve corporum densiorum, etiam adhuc major; utique pro eo, quantum Media illa Vi Refringente inter se differant. Hinc in confinio Vitri &Crystalli, languida debet esse Reflexio; &in confinio Vitri communis ac Vitri Metallici, fortior: Quanquam hoc quidem nondum probavi Experiundo. At vero in confinio duorum Vitrorum Densitate inter se aequalium &parium, nulla est Reflexio, quae quidem Sensu percipi queat; id quod in prima supra Observatione ostendimus: Idem autem similiter intelligi debet de Superficie quae interjaceat binas Crystallos, vel binos Liquores, vel bina quaevis Corpora, in quorum utique confinio nulla fiat Refractio.