Latin
LIBER SECUNDUS
Newton, Optice 211
Unproofread scanNot analysed yet
PROP. III. Inter corporum opacorum &coloratorum partes, multa interjacent Spatia; vel vacua, vel Mediis, quae Densitate ab istis partibus differant, repleta. Sic inter particulas, quibus Liquor quivis imbuitur &tingitur interjacet Aqua; inter globulos Aquae, ex quibus Nubes &Nebulae confiunt, interjacet Aer; &inter corporum durorum partes, interjacent Spatia, vacua plerunque tum Aeris tum Aquae, fortasse tamen non omnis Materiae vacua. Hujusce Veritatem evincunt Propositiones duae praecedentes. Nam, per Prop. 2dam, multae sunt Reflexiones in interioribus Corporum partibus factae; Hoc autem, per Prop. jnam, non fieret, si utique partes ipsorum prorsus essent contiguae, sine ullis interjectis istiusmodi intervallis; Etenim Omnes Reflexiones fiunt in Superficiebus, quae interjectae sint Mediis Densitate inter se differentibus, per Prop. 1em. Sed praeterea, hanc Interruptionem partium, praecipuam esse causam quamobrem Corpora sint Opaca, inde etiam apparere poterit, quod Corpora illa omnia Opaca statim pellucere tum incipiunt, cum forte occulti ipsorum meatus repleti sint Materia aliqua, quae Partibus ipsis par sit vel fere par Densitate. Sic Charta, in Aquam vel Oleum intincta; Lapis, qui dicitur Oculus Mundi, in Aqua maceratus; Lintea, Oleo vel Vernigine illita; aliaque permulta corpora in istiusmodi Liquoribus immersa, qui occultos ipsorum meatus intime pervadant; fiunt eo pacto magis, quam ante, pellucida.