Latin
LIBER SECUNDUS
Newton, Optice 212
Unproofread scanNot analysed yet
E contrario, Corpora ea, quae sunt maxime pellucida, poterunt, vel occultorum suorum meatuum evacuatione, vel partium suarum separatione, satis Opaca evadere: Sic Sales, vel Charta madida, vel Oculus Mundi Lapis, cum sint exiccata: Cornu, radulanum: Vitrum, cum in Pulverem redactum sit, vel etiam rimas modo egerit: Resina Terebinthina, Aquae affusa, &simul agitata, donec quadantenus commixta sint: Denique Aqua ipsa, cum in multas bullulas tensa sit; idque vel sola in speciem Spumae; vel simul agitata cum Oleo Terebinthino, aliove aliquo Liquore commodo, quocum illa non commiscebit se penitus: Opaca fiunt. Porro ad Opacitatem horum Corporum adhuc amplius adaugendam, confert nonnihil &illud: quod, ex 2312 Observatione, Reflexiones corporum pellucidorum admodum tenuium, multo sunt fortiores, quam eorundem corporum paulo crassiorum. PROP. IV. Quo Corpora Opaca esse queant, &Colorata; Partes ipsorum, itemque earum Intervalla, debent non esse minoras certae ac definitae magnitudinis. Etenim Corpora omnium Opacissima, si Partes ipsorum in summam usque Tenuitatem comminuantur, (ut Metalla in Menstruis acidis dissoluta,) evadunt continuo plane perfecteque pellucida. Item recordari poteris, in gva Observatione, binas Vitrorum Objectivorum Superficies, ubi valde essent proquinquae, quamvis non contingerent prorsus inter se, tamen nullam ibi Reflexionem fecisse, quae quidem Sensu percipi posset: Et, in 17na Observatione, Reflexionem in Aquae Bulla, qua parte ea tenuissima erat facta, vix Sensu, an esset omnino aliqua, percipi potuisse; adeo ut, defectu Luminis Reflexi, maculae valde nigrae in Vertice Bullae apparerent. Atque hisce quidem Causis comperio Aquae, Salis, Vitri, Lapidum, aliorumque id genus corporum, tribuendam esse pelluciditatem.