Latin
236
Newton, Optice 236
Unproofread scanNot analysed yet
Ut huic igitur rei deinceps explicandae, &sequenti hujus Libri Parti intelligendae, viam porro sternam; paucas amplius Propositiones sub finem hujus Partis hic apponam. Quae hactenus propositae fuerunt, erant de Corporum quidem Natura; quae sequuntur deinceps, erunt de Natura Luminis: Nam Amborum quidem Naturam probe intellectam oportet, antequam Actiones ipsorum mutuae, quibus utique ex causis pendeant, intelligi queant. Quoniam autem Propositio proxime antecedens, pendebat de Velocitate Luminis: congruum erit ut incipiamus jam deinceps a Propositione, quae sit de eadem adhuc Luminis Proprietate. PROP. XI. Lumen propagatur Spatio Temporis, a Corporibus Lucidis; impenditque in Transitu suo de Sole in Terram, ad septem circiter vel octo Minuta. Observavit hoc primus, Romerus; deinde &alii; ope Eclipsium Jovis Satellitum. Istae enim Eclipses, quum Terra inter Solem &Jovem interposita sit, accidunt circiter septem vel octo Minutis citius, quam secundum Tabulas accidere debent; quum autem Terra sit ex adverso Jovi ultra Solem opposita, tum illae circiter septem vel octo Minutis tardius, quam secundum Tabulas, accidunt: Ea videlicet de causa, quod Lumen Satellitum in posteriori casu, Spatium tota Orbis Magni diametro longius, quam in casu priori, emetiatur.