Latin
237
Newton, Optice 237
Unproofread scanNot analysed yet
Poterunt quidem aliquae inaequalitates Temporis, ex Orbium istorum Satellitum Excentricitatibus oriri; At vero eae non poterunt in omnibus Satellitibus, &in omnibus Temporibus, respondere Positioni &Distantiae Telluris a Sole. Praeterea, medii quidem Motus Satellitum Jovis, celeriores sunt inter Descensum ejus ab Aphelio suo ad Perihelium, quam inter Ascensum ejus in altera Orbis sui parte: Verum neque haec inaequalitas quicquam omnino conjuncta est cum Positione Terrae: ipsaque insuper, in tribus interioribus quidem Satellitibus, minor est quam quae Sensu percipi queat; uti, ex Gravitatis ipsorum Theoria, posito calculo, comperi. PROP. XII. Omnis Radius Luminis in Transmissu suo per quamlibet Superficiem Refringentem, nanciscitur Constitutionem quandam seu Dispositionem Transitoriam, quae in Radii Progressu aequalibus revertitur intervallis, efficitque ut is in singulis Dispositionis istius Accessibus, Transmittatur facilius per Superficiem Refringentem proxime deinceps objectam; in singulis autem ejusdem Intermissibus sive Intervallis, Reflectatur facilius ab ejusmodi Superficie. Apparet hoc ex Observationibus 51, qna, 12ma, &1511. Liquet enim ex istis Observationibus, Radios unius ejusdemque generis, in tenuem quamlibet &pellucidam lamellam aequalibus plane Angulis Incidentes, Reflecti &Transmitti alternis per multas vices, prout crassitudo lamellae adaucta sit in Progressione Arithmetica NumeReflexio (qua nimirum Annulorum coloratorum ibi descriptorum primus sive intimus efficitur) fiat in crassitudine 1, futurum sit ut radii Transmittantur in Crassitudinibus O, 2, 4. 6, 8, 10, 12, &c; eoque pacto Maculam centralem Annulosque lucidos per Transmissionem visos conforment; Reflectantur autem in crassitudinibus 1, 3, 5, 7, 9, 11, &c; eoque pacto effingant Annulos per Reflexionem visos.