Latin
OPTICES
Newton, Optice 246
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER SECUNDUS. PARS IV. Observationes circa Reflexiones &Colores laminarum Crassarum, pellucentium &politarum. TUllum est Vitrum aut Speculum, quamtumvis perpolitum, quin, praeter Lumen quod id Refringit vel Reflectit regulariter, dispergat insuper quoquoversus Lumen quoddam debile; per quod polita ejus facies, quum Radio Solis in Cubiculum tenebricosum immisso sit illuminata, facile in omnibus Oculi positionibus cerni queat. Sunt autem Luminis hujusce quaquaversum dispersi Phaenomena quaedam, quae, cum ea primum Observarem, magnam quidem mihi moverunt Admirationem. Quae Observaverim, hujusmodi erant. OBS. Quum Sol in Cubiculum meum tenebricosum per Foramen; Unciae latum colluceret, Radium Luminis