Latin
OPTICES
Newton, Optice 246-2
Unproofread scanNot analysed yet
intromissum excepi ad perpendiculum super Speculo vitreo concavo-convexo, tornato ad Sphaeram Pedes quinque Unciasque undecim Semidiametro complectentem, &Argentum vivum convexa sui facie obtecto. Tum Tenens Chartam albam opacam, sive Chartae Scapum, in Centro Sphaerarum ad quas tornatum erat Speculum; hoc est, intervallo circiter Pedum quinque &Unciarum undecim a Speculo; tali nimirum in positu, ut Radius Luminis antedictus in Cubiculum tenebricosum immissus, per exiguum deinceps foramen, quod esset in Medio Chartae, transmitteretur ad Speculum; indeque ad idem rursus foramen Reflecteretur: Chartam, inquam, ita Tenens, Observavi super ea quatuor vel quinque Irides concentricas, sive Colorum Annulos, Arcus caelestis Speciem habentes, &Foramini jam dicto circundatas; eodem fere modo ac Annuli illi, qui in Quarta &sequentibus Observationibus primae Partis hujus Secundi Libri inter bina Vitra Objectiva visi sunt, ambiebant Maculam suam nigram: Erant tamen hi Annuli, quam illi, largiores dilutioresque.