Latin
OPTICES
Newton, Optice 247
Unproofread scanNot analysed yet
Jam quidem hi Annuli, proeo ut in amplitudinem se laxabant, dilutiores adhuc languidioresque evadebant; adeo ut eorum Quintus, sub Sensum vix caderet: Nonnunquam tamen, cùm Sol valde clarus colluceret; erant porro sexti Annuli atque etiam septimi languida quaedam Indicia. Siquando Charta distaret a Speculo, Intervallo multo majori multove minori Sex Pedum; utique Annuli diluti continuo, &evanidi sunt facti. Item si Speculum distaret a Fenestra, Intervallo multo majori Sex Pedum; utique Reflexus Luminis Radius adeo latus continuo erat factus, intervallo sex Pedum a Speculo, quo in loco Annuli videlicet apparebant; ut Annulorum interiorum unus vel alter exinde obscuraretur. Quamobrem Speculum, intervallo circiter sex Pedum a Fenestra, collocare solitus sum; ut adeo apud ipsam Fenestram Focus Vitri incurreret in Centrum Concavitatis suae ad Annulos super Charta. Atque haec quidem semper existimanda est Positio Speculi, in sequentibus Observationibus; nisi siquando alia aliqua nominatim exprimatur.