Latin
OPTICES
Newton, Optice 254
Unproofread scanNot analysed yet
eudibiiv EIV erid aeni OBS. VII. Ex mira Similitudinum proportione, quae erat hisce omnibus Phaenomenis cum illis Annulorum coloratorum supra in prima Parte hujus Libri descriptorum; videbantur mihi Hi Colores generari in crassa Vitri lamina eodem fere modo, ac Illi in lamellis valde tenuibus. Etenim experiundo comperiebam, si Argentum vivum de posteriore Speculi facie defrictum esset, vitrum utique nudum eosdem usque Annulos exhibere, licet multo quidem eos multo languidiores quam antea: Et consequenter Phaenomenon hoc non pendere ex Argento vivo; nisi quatenus id, augendo Reflexionem posterioris Vitri faciei, adaugeat itidem Lumen Annulorum coloratorum. Comperi insuper, Speculum Metallicum sine Vitro, ad Usus Opticos ante hos aliquot annos factum, &optime perpolitum, nullos hujusmodi Annulos exhibuisse: Indeque id intellexi, utique Annulos hosce non oriri ex una sola Superficie speculari; sed pendere ex ambabus Superficiebus laminae vitreae in Speculum adhibitae, &ex eo quantae esset crassitudinis ista lamina. Sicut enim, in 7ma &I9na Observationibus primae Partis hujus Libri, tenuis lamella Aeris, Aquae, aut Vitri, quae aequabili esset crassitudine, Colorem alium exhibebat quum Radii sibi essent perpendiculares; alium, quum ii aliquantum obliqui essent: alium quum obliquiores; alium, quum adhuc obliquiores; &sic deinceps: Ita hic, in sexta Observatione hujus Partis, Radii qui emerserunt e Vitro in diversis Obliquitatibus, effecerunt, ut id diversos Colores exhiberet; &propagati inde ad Chartam in istis Obliquitatibus, depinxerunt in ea similiter Annulos suo quemque Colore.