Latin
OPTICES
Newton, Optice 255
Unproofread scanNot analysed yet
Et sicut Causa, quamobrem Tenuis lamella Colores diversos in diversis radiorum obliquitatibus exhiberet, ea erat; quod radii unius ejusdemque generis Reflectantur a tenui lamella in una Obliquitate, &Transmittantur in alia; radii autem aliorum generum Transmittantur ubi hi Reflectuntur, &Reflectantur ubi hi Transmittuntur: Ita Causa, quamobrem Crassa quoque lamina Vitri, sive Speculum, colores varios in variis obliquitatibus exhiberet, inque istis obliquitatibus colores illos ad Chartam propagaret, ea itidem erat; quod radii unius ejusdemque generis emergerent e Vitro in una Obliquitate, in alia autem non emergerent, sed reflecterentur a citeriore Vitri facie retro ad Argentum vivum: &prout Obliquitas ea major majorque fieret, emergerent iterum &reflecterentur alternis per multas vices; in una autem eademque obliquitate, radii unius generis reflecterentur, &alioLiquet hoc ex quinta rum generum transmitterentur. Observatione hujus Partis: Etenim in ea Observatione, quum Speculum illuminatum esset uno aliquo Colorum Prismaticorum; exhibuit id coloratum Lumen Annulos permultos super Charta, eodem omnes Colore, &nigris distinctos Interordiniis; Ac proinde id Lumen, inter emergendum e Speculo, Transmittebatur &non-Transmittebatur alternis a Speculo ad Chartam per multas vices, pro variis nimirum Emergentiae suae Obliquitatibus. Porro, quum e Prismate in Speculum Color alius quivis projiceretur; utique Annuli super Charta eo semper facti sunt Colore, qui esset in Speculum projectus; magnitudinemque insuper una cum Colore suo immutabant: Ac proinde Lumen Transmittebatur jam &non-Transmittebatur alternis a Speculo ad Chartam, in aliis, quam antea, Obliquitatibus.