Latin
OPTICES
Newton, Optice 257
Unproofread scanNot analysed yet
At vero in illis Radiis, qui reflectuntur Obliquius quam Ingrediuntur; in iis sane Vicium suarum Intervalla majora sint oportet post Reflexionem quam ante, per Propositiones 151m &20nam: Unde ii quidem Radii, fieri utique potest ut cum ad primam reverterint Superficiem, in certis quibusdam Obliquitatibus Vices suas ibi habeant facilioris Reflexionis, adeoque regrediantur ad Argentum vivum; in aliis autem Obliquitatibus intermediis, Vices suas ibidem subeant facilioris iterum Transmissus, adeoque exeant ad Chartam, depingantque super ea Annulos coloratos Maculae albae circumjectos. Quoniam autem Intervalla harum Vicium, in aequalibus quidem Obliquitatibus, majora ac pauciora sunt in Radiis minus Refrangibilibus: minora autem ac plura, in Radiis magis Refrangibilibus: ideo Radii quidem minus Refrangibiles, in aequalibus Obliquitatibus, Annulos pauciores efficere debent, quam Radii magis Refrangibiles: majores autem eos, magisque expansos; hoc est, Annuli rubei ampliores esse debent quam flavi, flavi quam virides, virides quam caerulei, &caerulei quam violacei; quomodo ii revera quidem in 5** Observatione apparuerunt. Quocirca primus Annulorum Colores omnes complectentium, Maculae albae proxime circunjectus, debet utique rubeus esse extra, intra violaceus, &in medio flavus, viridis, ac caeruleus; quomodo is in secunda quidem Observatione visus est: In secundo autem Annulo, &qui sequuntur deinceps, iidem Colores magis magisque expansi esse debent; usquedum in se mutuo diffusi, permisceantur tandem invicem, &evanescant.