Latin
OPTICES
Newton, Optice 258
Unproofread scanNot analysed yet
Hae mihi videntur horum esse Annulorum Causae ac Rationes in universum: Hocque mihi causam dedit, ut distinctius deinceps observarem quanta esset Vitri Crassitudo; &considerarem utrum Mensurae ac Proportiones Annulorum singulatim, vere exinde, Calculum ponendo, colligi possent. OBS. VIII. Dimensus sum igitur Crassitudinem Vitri hujusce concavo-convexi; invenique eam usquequaque Unciae accurate. Jam quidem, per 6tam Observationem primae Partis hujus Libri, tenuis lamella Aeris Transmittit Lumen clarissimum primi Annuli, hoc est, Lumen flavum clarum, tum cum Crassitudo sua sit &pars Unciae: Per 1onan autem Observationem ejusdem Partis, tenuis lamella Vitri Transmittit idem Lumen ejusdem Annuli, tum cum Crassitudo sua sit minor secundum eam Proportionem quae est Sinus Refractionis ad Sinum Incidentiae, hoc est, cum Crassitudo sua sitr sive pars Unciae; posito nimirum quod Sinus isti sint ut 11 &17. Quod si haec Crassitudo duplicetur porro, Transmittetur jam idem Lumen clarum secundi Annuli; si ea triplicetur, Transmittetur jam idem Lumen tertii Annuli; &sic deinceps; Lumine flavo claro in hisce omnibus Casibus existente nimirum in Vicibus suis facilioris Transmissus. Itaque si multiplicetur haec Crassitudo per 34386, ut adeo evadat ea Unciae; Transmittetur jam idem clarum Lumen Annuli 343861. Finge jam hoc esse Lumen illud flavum clarum, quod Transmitti diximus in perpendiculo ab reflectente facie convexa Speculi per concavam ejusdem faciem ad Maculam albam in Centro Annulorum Coloratorum super Charta: Jamque, per Regulam in 7na Observatione primae Partis hujus Libri traditam, perque Propositiones 15uam &29nam tertiae Partis; si Radii fiant Obliqui ad Vitrum, utique Crassitudo Vitri qua idem Lumen clarum ejusdem Annuli Transmitti possit deinceps in quavis Obliquitate, erit ad Crassitudinem illam; Unciae, ut Secans Anguli cujus Sinus sit prima ex 106 Mediis Arithmeticis inter Sinus Incidentiae &Refractionis, incipiendo a Sinu Incidentiae, quum nimirum Refractio fiat e Lamina cujusvis Materiae in Medium sibi circumjectum, id est, hoc quidem in Casu, e Vitro in Aerem.