Latin
OPTICES
Newton, Optice 262
Unproofread scanNot analysed yet
Nihilo tamen minus, ne haec res ullam videretur habere posse dubitationem, sequentem Observationem insuper adjeci. OBS IX. Si Annuli isti pendent (uti dictum est) ex Crassitudine Laminae Vitri; utique Diametri ipsorum in aequalibus distantiis a diversis Speculis sive Vitri Laminis concavo-convexis talibus, quae sint ad eandem Sphaeram tornatae, debebunt esse reciproce in Subduplicata Proportione Crassitudinum Laminarum ipsarum Vitri. Quare si in eis illa Proportio Experiundo fuerit comperta: erit profecto perfecte absoluta Demonstratio, Annulos hosce (sicuti &illos in Tenuibus Lamellis exhibitos) pendere utique ex Vitri Crassitudine. Comparabam mihi igitur aliam Vitri Laminam concavo-convexam, ad eandem Sphaeram, ac erat prior Lamina, utraque sui facie tornatam: Ejus Crassitudo erat, partes Unciae; Et Diametri trium primorum Annulorum clarorum, qua parte lucidissimae essent ipsorum Orbitae, erant, Intervallo quidem Sex Pedum a Vitro, Unciarum 3, 41, &55. Jam quidem Crassitudo prioris Vitri, utique Unciae, erat ad hujus Crassitudinem ut ad 13, hoc est, quidem numerorum Radices, sunt 17607 &10000 Quam autem proportionem habet prima harum Radicum ad secundam; eandem habent 3, 41/2, &55, nempe Diametri Annulorum clarorum exhibitorum in hac Observatione a Vitro Tenuiori; ad 1 1/2, 23, &-153, Diametros scilicet eorundem Annulorum exhibitorum in Tertia harum Observationum a Vitro Crassiori: Hoc est, Diametri Annulorum sunt reciproce in Subduplicata Pro portione Crassitudinum Laminarum ipsarum Vitri.