Latin
OPTICES
Newton, Optice 263
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque in Laminis Vitri, quae quidem similiter concavae sint ex una sui facie, &similiter convexae ex altera, &Argento vivo Facies suas convexas similiter obtectae, nihilque plane praeterquam Crassitudine sola inter se differant; diametri Annulorum sunt reciproce in Subduplicata Proportione Crassitudinum Laminarum ipsarum. Atque hinc satis quidem apparet, pendere utique Annulos ex utrisque Vitri Superficiebus. Pendent nimirum ex convexa Superficie; quia lucidiores sunt quum ea Superficies Argento vivo obtecta sit, quam quum nuda, Pendent itidem ex concava Superficie, quia in Speculo, quod tali Superficie careat, ii nulli sunt. Pendent denique ex ambabus Superficiebus, earumque distantia inter se; quia, variata solummodo illa distantia, variatur itidem &Annulorum Magnitudo. Hoc autem, quod pendeant Annuli isto modo ex ambabus Vitri Superficiebus, simile plane est ac quae supra dicta sunt de eo quemadmodum Colores Tenuium laminarum pendeant ex Superficierum suarum binarum distantia inter se: Quippe &Magnitudo horum Annulorum, eorumque Proportio inter se, item Magnitudinis suae variatio ex Vitri Crassitudinis variatione orta, Colorumque suorum Ordo, talia plane sunt, qualia oriri utique debent ex Propositionibus in fine Tertiae Partis hujus Libri subjectis; quae nimirum Propositiones deductae erant ex Phaenomenis Colorum Tenuium Lamellarum in prima Parte descriptis. Alia adhuc sunt aliqua Annulorum horum coloratorum Phaenomena; Verum sequuntur ea omnia ex iisdem Propositionibus; ideoque confirmant tum veritatem Propositionum istarum, tum Analogiam quae est inter hosce Annulos &illos in Tenuibus Lamellis exhibitos. Nonnulla Phaenomenorum istorum hic subjungam. OBS. Quum Solis Luminis Radius Reflecteretur a Speculo, non directo ad Foramen in Fenestra, sed ad locum parvo inde Intervallo distantem; Centrum commune Maculae albae ante dictae, &Annulorum omnium coloratorum, incidit in medio Intervallo inter Radium Luminis Incidentis &Radium Luminis Reflexi; &consequenter in ipso adhuc Centro sphaericae Concavitatis Speculi, quandocunque Charta, qua Annuli colorati excipiebantur, posita esset in eo Centro.