Latin
268
Newton, Optice 268-2
Unproofread scanNot analysed yet
Haec sunt Phaenomena crassiorum Vitri laminarum concavo- convexarum, quae quidem una eademque usquequaque sint Crassitudine. Alia sunt earundem Phaenomena, cum eae paulo crassiores sint ex una parte quam ex altera; &alia adhuc, cum eae magis minusve concavae sint quam convexae, vel cum sint plano-convexae, vel utrinque convexae: Etenim in istis omnibus casibus, exhibent eae Annulos quidem coloratos; sed varia ratione. Quae quidem omnia, quatenus Ego quidem adhuc Observaverim, consequuntur ex Propositionibus in Fine tertiae Partis hujus Libri subjunctis; adeoque ad Veritatem Propositionum istarum confirmandam faciunt.