Latin
269
Newton, Optice 269
Unproofread scanNot analysed yet
Verum enimvero Phaenomena illa, multipliciora sunt; &Computationes, quibus ea ex dictis Propositionibus deducuntur, perplexiores; quam ut ea hoc in loco amplius persequar. Satis habebo hanc Materiam eatenus Me in praesenti esse prosecutum, ut, quibus quidem ex causis id genus Phaenomena oriantur, Invenerim; hocque Inveniendo, Propositiones in tertia Parte hujus Libri traditas satis Confirmarim. OBS. XIII. Ut Lumen reflexum a Lente Argento vivo faciem suam posteriorem obtecta, exhibet Annulos Colorum supra descriptos: Ita id, transeundo itidem per Guttam Aquae, similes utique Colorum Annulos efficere debet. Nempe, inter primam Reflexionem Radiorum intra Guttam; colorum alii Transmitti debent, sicuti in Lente; alii autem, Reflecti ad Oculum. Exempli gratia: Si Diameter guttulae sive globuli Aquae, sit circiter 5006 pars Unciae; ut adeo Radius rubeus, inter Transeundum per medium istum globulum, habeat intra globulum 250 Vices facilioris Transmissus; radii autem rubei omnes, qui radium illum medium certo interjecto intervallo ambiunt circumcirca, habeant intra globulum 249 Vices; similesque radii omnes, majori quodam circumcirca interjecto intervallo, habeant 248 Vices; radiique similes, adhuc majori quodam circumcirca interjecto intervallo, 247 Vices; &sic deinceps: Utique concentrici hi Radiorum circuli, post Transmissionem suam, Incidentes in Chartam Albam, depingent super ea circulos rubeos concentricos; ita quidem, si id Luminis, quod per unum solum globulum Transmittatur, satis Forte sit ut Sensu percipi queat: Et, simili ratione, Radii aliorum Colorum, Annulos itidem aliorum Colorum exhibebunt.