Latin
LIBER TERTIUS
Newton, Optice 282
Unproofread scanNot analysed yet
Atque hinc quidem id colligo; utique Luminis illud, quod est minus inflexum, proficisciturque ad interiores radiationum extremitates, transire videlicet praeter Cultrorum Acies majusculo interjecto intervallo; idque intervallum scilicet, tum quum Umbra inter binas illas radiationes apparere incipit, esse circiter 3 partem Unciae: Quod autem Luminis transit propius &propius Acies Cultrorum; id utique magis adhuc magisque esse inflexum, proficiscique ad eas videlicet radiationum partes, quae sint a directo Lumine longius longiusque remotae; Quippe, quando Cultri ad se invicem propius admoveantur usque dum contingant plane inter se, eae semper radiationum partes evanescunt postremae, quae fuerint a directo Lumine maxime remotae. OBS. VII. In Quinta Observatione, Fimbriae non apparebant; sed, propter nimiam Foraminis in Fenestra latitudinem, adeo latae erant factae, ut sibi invicem intermiscerentur, adeoque in unum coirent continuum Lumen in principio radiationum. Verum in Sexta Observatione, prout Cultri ad se mutuo admoverentur propius, paulo antequam umbra inter binas radiationes appareret, cerni caeptae sunt Fimbriae ab interioribus extremitatibus radiationum ex utraque parte directi Luminis: tres videlicet ex una parte, factae ab acie unius cultri, &tres ex altera parte, factae ab acie alterius cultri. Distinctissimae tum erant, cum Cultri a Foramine in Fenestra maximo distarent intervallo; &quanto angustius factum esset id foramen, tanto adhuc distinctiores videbantur istae Fimbriae: adeo ut, ultra ternas supra memoratas, cernere nonnunquam potuerim languidum aliquod indicium etiam quartae. Porro, pro eo ac Cultri propius ad se invicem admoverentur: ita Fimbriae distinctiores perpetuo amplioresque evadebant, usquedum evanescerent. Prima omnium evanescebat fimbria exterior, deinde media, postremo interior.