Latin
LIBER TERTIUS
Newton, Optice 287
Unproofread scanNot analysed yet
pressae. Atque hinc quidem id colligo; Lumen, quod Fimbrias exhibet super Charta, non utique idem esse Lumen in omnibus distantiis Chartae a Cultris; sed quum Charta propius ad Cultros admota sit, tum utique simbrias oriri ex radiis qui &propius praeter Acies Cultrorum feruntur, &Inflectuntur Magis, quam quum Charta majori interjecto intervallo a Cultris distet. OBS. X. Quum Cultrorum Umbrarum Fimbriae inciderent ad perpendiculum super Chartam magno intervallo objectam; videbantur eae Hyperbolarum forma ac specie, mensurasque habebant illas quae sequuntur. Sint CA &CB, lineae super Chartam ductae, Cultrorum Fig. aciebus parallelae, &inter quas Lumen Omne inter Cultros transmissum incideret utique, si id inter Cultrorum Acies plane sine Inflectendo foret transmissum: Sitque DE, linea recta per punctum C ducta; qua &Anguli ACD, BCE, inter se fiant aequales; &Lumen id omne, quod incidit in Chartam a Puncto ubi Cultrorum Acies concurrunt, terminetur: Porro, sint eis, fkt, &glv, tres lineae hyberbolicae, repraesentantes Terminum Umbrae Cultri unius, lineam obscuram inter Fimbrias primam &secundam istius Umbrae, &lineam obscuram inter Fimbrias secundam et tertiam ejusdem Umbrae: &x 2p, yk q, &zlr, aliae tres lineae hyberbolicae, repraesentantes Terminum Umbrae Cultri alterius, lineam obscuram inter Fimbrias primam &secundam Umbrae istius, &lineam obscuram inter Fimbrias secundam &tertiam ejusdem Umbrae.