Latin
LIBER TERTIUS
Newton, Optice 288
Unproofread scanNot analysed yet
Finge tres hasce Hyperbolas, similes &aequales esse tribus prioribus, easque in transversum secare in punctis 1, k, &I; Umbrasque Cultrorum terminari, &a primis fimbriis luminosis distingui, per lineas e25 &x ip: usque eo donec fimbriae illae inter se concurrant, &sese mutuo in transversum secent; tumque deinde lineas istas Fimbriis ipsis incurrere, &tanquam totidem lineas tenebrosas secare eas in obliquum, Terminantes deinceps primas luminosas fimbrias ab interiore sui parte, easque distinguentes ab alio quodam lumine, quod incipit porro apparere in 2, illuminatque totum spatium triangulum 1PDEs, definitum lineis illis obscuris &linea recta DE. Jam quidem harum Hyperbolarum Asymptotos una, est linea ipsa DE; alterae autem earundem Asymptoti, parallelae sunt lineis CA &CB. Sit igitur r v linea ducta ubivis super Chartam, parallela Asymptoto DE; secetque haec linea lineas rectas AC in m &BC in n, &lineas sex Hyperbolicas obscuras in punctis p, q, r, 5, t, u: Jamque dimetiendo distantias ps, q 1, rv; indeque colligendo Longitudines Ordinatarum np, nque nr, vel ms, mt, mv; idque in diversis distantiis lineae rv ab Asymptoto DE; utique invenire poteris quot libuerit puncta harum Hyperbolarum; indeque intelligere, lineas hasce curvas, esse utique Hyperbolas, parum admodum distantes ab Hyperbolis conicis: Item dimetiendo lineas Ci, Ck, CI; invenire poteris alia harum curvarum puncta.