Latin
LIBER TERTIUS
Newton, Optice 290
Unproofread scanNot analysed yet
Similiter, in viridi Lumine, erant eaedem ex toto virides; excepto quod paululum tum in eis inesset coloris flavi ac caerulei, qui nimirum colores in viridi Prismatis Lumine erant adhuc aliqua portione admixti. Porro, Comparans inter se Fimbrias in Luminibus diversorum Colorum exhibitas; Observavi eas, quae essent in Lumine rubeo exhibitae, omnium esse maximas; quae in Lumine violaceo, minimas; quaeque in Lumine viridi, magnitudine intermedias. Etenim, cum Fimbrias, quae capilli humani Umbrae adhaererent, dimetirer in transversum Umbrae, intervallo sex Unciarum a Capillo, distantia inter partem mediam sive luminosissimam primae sive interioris Fimbriae ex una parte Umbrae, &partem eandem Fimbriae consimilis ei ex opposito respondentis ex altera parte Umbrae, erat, in Lumine quidem rubeo saturo, 13 pars Unciae; in Lumine autem violaceo saturo, 3. Item similis distantia inter medias sive luminosissimas partes secundarum Fimbriarum, ex utraque parte Umbrae, erat, in Lumine quidem rubeo saturo, ; in violaceo autem, 2, pars Unciae. Atque hae quidem Distantiae Fimbriarum inter se, eandem plane proportionem retinebant in omnibus distantiis a Capillo, sine ulla variatione quae quidem Sensu percipi potuerit. Itaque Radii, ex quibus Fimbriae istae compositae erant in Lumine rubeo, transibant praeter Capillum majori interjecto intervallo, quam ii, ex quibus similes compositae erant Fimbriae in Lumine violaceo.