Latin
LIBER TERTIUS
Newton, Optice 291
Unproofread scanNot analysed yet
Quare Capillus, in Fimbriis istis conformandis, Agebat similiter in Lumen rubeum, sive Radios minime refrangibiles majori interjecto intervallo; ac in Lumen violaceum, sive radios maxime refrangibiles, minori interjecto intervallo: Suaque ista videlicet Actione, digerebat Lumen rubeum in Fimbrias ampliores, violaceum in parviores, radiosque coloribus intermediis in Fimbrias magnitudinibus comparate intermediis; Nihil interim omnino immutato Luminis ullum genus Colore. Quum igitur Capillus in prima ac secunda harum Observationum, collocatus esset in Radio Albo Luminis Solaris; umbramque projiceret, ternis Luminis colorati limbis fimbriatam; utique Colores isti non oriebantur ex novis ullis modificationibus, quas Capillus scilicet radiis Luminis impresserit; sed ex variis duntaxat Inflexionibus, quibus radii diversorum generum a se invicem separarentur; qui quidem radii ante separandum, composuerant, permixtione colorum suorum omnium inter se, Radium Album Luminis Solaris; verum quandocunque sint a se invicem separati, constituunt Lumina diversis illis coloribus, quibus ii exhibendis singuli Natura apti sunt facti. In hac Undecima Observatione, ubi Colores jam erant ante a se invicem separati, quam Lumen praeter Capillum transiret; radii minime refrangibiles, qui, quandocunque sint a reliquis separati, colorem rubeum exhibent, Inflectebantur majori jam intervallo distantes a Capillo; adeo O o 2 adeo ut ii ternas simbrias rubeas exhiberent, majori intervallo distantes a media parte Umbrae Capilli: Radii autem maxime Refrangibiles, qui, quandocunque sint a reliquis separati, colorem violaceum exhibent, Inflectebantur minori jam intervallo distantes a Capillo; adeo ut hi ternas fimbrias violaceas exhiberent, minori intervallo distantes a media parte Umbrae Capilli: Et Radii intermediis Refrangibilitatis gradibus, Inflectebantur intermediis jam intervallis distantes a Capillo; adeo ut illi Fimbrias intermediis coloribus exhiberent, intermediis intervallis distantes a media parte Umbrae Capilli.