Latin
305
Newton, Optice 305
Unproofread scanNot analysed yet
Quare unusquisque Radius ita considerari poterit, ut in eo quatuor concipiantur plagae sive latera; quorum quidem duo inter se ex adverso opposita, faciant ut Radius toties refringatur ratione inusitata, quoties alterutrum eorum conversum sit ad crystalli Plagam inusitatae Refractionis; reliqua autem duo, quoties eorum quidem alterutrum conversum sit ad Plagam inusitatae Refractionis, non tamen efficiant ut radius alia ulla, praeterquam usitata, ratione refringatur. Quorum itaque laterum priora quidem duo, appellari poterunt Latera inusitatae Refractionis; posteriora autem duo, Latera usitatae Refractionis. Et quoniam hae Dispositiones in radiis inerant, antequam ii in secundam, tertiam, &quartam binarum Crystallorum superficiem inciderent; nec quiequam omnino immutabantur hae dispositiones, (quod quidem percipi potuerit,) refractione radiorum in transitu suo per istas superficies; radii autem refringebantur unis eisdemque legibus in unaquaque superficierum quatuor: Videtur utique, hasce Dispositiones radiis fuisse congenitas, nec prima refractione quicquam omnino fuisse immutatas; verum earum quidem ipsarum efficientia, radios in primam superficiem Crystalli primae incidentes, refractos fuisse; alios quidem ratione usitata, alios vero inusitata; pro eo ac ipsorum Latera usitatae vel inusitatae Refractionis, tunc temporis spectarent Plagam inusitatae Refractionis istius Crystalli.