Latin
306
Newton, Optice 306
Unproofread scanNot analysed yet
Habent igitur singuli radii Luminis, bina latera inter se ex adverso opposita, quibus quidem lateribus congenita est Proprietas ea, e qua pendet Refractio inusitata; alia autem bina latera, Proprietatis istius expertia. Idque adhuc inquirendum restat, annon etiamnum aliae Proprietates sint Luminis, quibus Latera radiorum differant &inter se distinguantur Hactenus Laterum radiorum differentiam ita explicavi, ut radios in primam Crystallum ad perpendiculum posuerim incidentes. Verum, si oblique incidant, idem plane erit Experimenti exitus. Qui radii in prima Crystallo refringuntur ratione usitata, iidem in secunda Crystallo refringentur ratione inusitata; quoties binarum Crystallorum Plana perpendicularis Refractionis, sint inter se ad rectos angulos posita: Et contra. Si binarum Crystallorum Plana perpendicularis Refractionis, sint inter se neque parallela, neque ad perpendiculum posita, sed Angulum acutum contineant; Jam duorum istorum radiorum e prima Crystallo emergentium uterque dividetur insuper in binos radios, in ingressu secundae Crystalli. Etenim, in hoc casu, radioli, ex quibus uterque duorum istorum radiorum constat, habebunt alii latera sua usitatae Refractionis, alii autem latera sua inusitatae Refractionis, conversa ad Plagam inusitatae Refractionis secundae Crystalli. Qu. 19. Annon errantes sunt Hypotheses illae omnes, quas usque adhuc in id confinxerunt Philosophi, ut Phaenomena Luminis per novas radiorum modificationes explicarent? Non enim pendent phaenomena illa ex novis modificationibus, (quomodo commenti sunt Physici;) sed ex congenitis &immutabilibus Radiorum proprietatibus. Qu. 20. Annon errantes sunt Hypotheses illae omnes, quibus Lumen in Pressu quodam, seu Motu per Medium fluidum propagato, consistere fingitur?