Latin
PROP. II. THEOR. II
Newton, Optice 31
Unproofread scanNot analysed yet
proportione: Atque hoc pacto novam Imaginem p1, ad priorem PT aliquantum inclinatam, ex circulis similiter in recta linea ordine dispositis componi: Quos quidem circulos, eadem esse magnitudine, atque primos, necesse est; quia latitudines omnium Imaginum, Y, PT. &pt, quando aequalibus intervallis a Prismatibus distant, sunt inter se aequales. Observabam praeterea, ex latitudine foraminis F, per quod Lumen in Cubiculum tenebricosum transmittitur, Penumbram oriri in Circuitu Imaginis Y: eamque Penumbram, in rectilineis Imaginum PT &pt lateribus, usque manere. Collocavi igitur in isto foramine Lentem. sive Vitrum Objectivum Telescopii; quod Solis Imagi nem distincte sine ulla Penumbra in Y projiceret. Ex quo effectum est, ut ea etiam Penumbra, quae rectilineis Imaginum oblongarum PT &pt lateribus adhaeserat, penitus sublata fuerit; eaque latera tam distinctis terminis definita apparerent, quam ipse primae Imaginis Y Circuitus. Atque haec quidem ita se habebunt, si Vitrum, ex quo Prismata constant, Venulis sit immune; Prismatumque facies accurate planae sint, &perpolitae; sine rasuris istis undatim curvis, quae innumerae ex parvis foraminibus ab arena restantibus, &stanni usti politura detritis aliquantulum ac complanatis, oriri solent.