Latin
PROP. II. THEOR. II
Newton, Optice 32
Unproofread scanNot analysed yet
Quinimo, si Vitrum politum solummodo, &Venulis immune; facies autem Prismatum non accurate planae sint, sed, ut fit, convexae aliquantulum aut concavae, nihilo tamen minus fieri potest, ut tres istae Imagines Y, PT, &p t, Penumbris careant: At non in aequalibus a Prismatibus distantiis. Jam vero ex eo, quod nullae Penumbrae apparerent, hoc certo certius colligebam; Circulorum ante dictorum unumquemque, admodum regulari aliqua, uniformi, &certa ac constanti Ratione refractum fuisse. Nam si fortuita ulla Refractionis fuisset inaequalitas; utique nullo modo fieri potuisset, ut lineae rectae AE &GL, quas singuli Imaginis PT Circuli tangunt, transferrentur ea Refractione in lineas ae &gl, quae ipsae usque distinctae &rectae aeque forent, ac fuerant priores AE &GL: sed omnino in istis lineis e loco in locum translatis, Penumbra quaedam aut Curvatura undulata, aut alia aliqua manifesta Perturbatio, necessario oriretur; contra quam Experientia compertum est. Quamcunque Penumbram aut Perturbationem transversa Prismatis secundi Refractio forte in Circulis, ex quibus Imago composita est, effecerit; ea omnis Penumbra aut Perturbatio, in lineis rectis a e &gI, quas isti Circuli tangunt, conspiceretur necesse est. Quamobrem, cum in istis lineis rectis nulla fit hujusmodi Penumbra aut Perturbatio; utique nec in ipsis Circulis ulla est. Cum intervallum, quo istae Tangentes inter se distant, hoc est, Latitudo Imaginis, Refractionibus non augeatur; Consequens est, neque Circulorum diametros auctas esse.