Latin
314
Newton, Optice 314
Unproofread scanNot analysed yet
Istiusmodi autem Medium ut rejiciamus, Auctores nobis sunt antiquissimi illi &celeberrimi Graeciae Phaeniciaeque Philosophi; qui Principia Philosophiae suae, Spatium inane, Atomos, &Gravitatem Atomorum posuerunt: Tacite attribuentes Vim Gravitatis, alii alicui Causae a Materia diversae. Cujus quidem Causae Physici Recentiores, in rebus Naturae speculandis, nullam rationem habuerunt; hypothesium commenta confingentes, quibus Phaenomena omnia sine ejusdem ope explicarent; &contemplationem ejus, in Metaphysicam rejicientes: Cum, e contrario, Philosophiae naturalis id revera praecipuum sit &Officium &Finis, ut ab Effectis ratiocinatione progrediamur ad Causas, donec ad ipsam demum Causam primam perveniamus; nec Mundi Mechanismum solummodo explicemus, verum etiam insuper &praecipue ut hasce &hujusmodi Quaestiones tandem expediamus: Quidnam inest in Spatiis Materia vacuis? &Unde est quod Sol &Planetae ad se invicem gravitent, sine Materia interjecta? Qui fit, ut Natura nihil Agat frustra? &Unde orta est eximia illa Mundi universi Species &Pulchritudo? Quem in finem facti sunt Cometae? &Unde est quod Cometae in Orbibus valde admodum Eccentricis undique &quaquaversum ferantur in omnes caeli partes; cum Planetarum cursus sit unus omnium, unaque Directione in Orbibus concentricis ferantur eodem omnes? Et Quidnam est quod impedit, quominus Sol &Stellae fixae in se mutuo irruant?