Latin
315
Newton, Optice 315
Unproofread scanNot analysed yet
Qui fit, ut Corpora Animalium tam exquisita sint Arte atque Consilio fabricata? &Quos ad fines conformatae sunt diversae ipsorum Partes? Fierine potuit, ut Oculus sine scientia Optices fuerit constructus? aut Auris, sine Intelligentia Sonorum? Qui fit, ut Motus Corporis obsequantur Imperio Voluntatis? &Unde est Instinctus ille quem vocant, in Animalibus? Annon Spatium Universum, Sensorium est Entis Incorporei, Viventis, &Intelligentis; quod res Ipsas cernat &complectatur intimas, totasque penitus &in se praesentes perspiciat; quarum id quidem, quod in Nobis sentit &cogitat, Imagines tantum in Cerebro contuetur? Utique, si verus omnis in hac Philosophia factus progressus, non quidem statim nos ducit ad Causae primae cognitionem; at certe propius propiusque nos ad eam perpetuo adducit, eaque re permagni est aestimandus. Quest. 21. Annon Radii Luminis exigua sunt Corpuscula, e corporibus lucentibus emissa, &refracta Attractionibus quibusdam, quibus Lumen &Corpora in se mutuo Agunt? Etenim istiusmodi corpuscula per Media uniformia transmitti debebunt in lineis rectis, sine inflectendo in Umbram; Quo utique modo transmittuntur Radii Luminis. Poterunt quoque diversas habere proprietates, proprietatesque istas inter transeundum per diversa Media immutabiles conservare: Quae &ipsa itidem radiorum Luminis est Natura. Corpora pellucida Agunt in Radios Luminis, per intervallum aliquod interjectum; quum eos refringunt, reflectunt, &inflectunt: Radiique vicissim corporum istorum particulas, per interjectum aliquod intervallum, agitant, ad ea calefacienda: Atque haec quidem Actio &Reactio, quae est per intervallum aliquod interjectum, ad vim Attrahentem valde admodum videtur similitudine accedere.