Latin
320
Newton, Optice 320
Unproofread scanNot analysed yet
Argentum vivum speciem habet &formam, interdum Metalli fluidi, interdum Metalli duri &fragilis; interdum Salis pellucidi &rodentis, quem Sublimatum appellant; interdum Terrae pellucidae, volatilis, albae &sapore carentis, quam Mercurium dulcem vocant, interdum Terrae rubrae, opacae &volatilis, quam Cinnabarin appellant; interdum Praecipitati rubri, vel albi; &interdum Salis fluidi: Distillando, convertit se in Vaporem. Agitatum in Vacuo, lucet instar ignis: Et, post has omnes transmutationes, revertitur iterum in Argentum vivum. Ova ex corporibus minoribus, quam ut Sensu percipi queant, explicant se paulatim in magnitudinem, &in Animalia convertuntur: Gyrini, in Ranas; Vermiculi, in Muscas. Aves omnes, Bestiae, Pisces, Insecta, Arbores, &universum Herbarum genus, cum singulis suis inter se valde diversis partibus, accrescunt ex Aqua &Tincturis aquosis &Salibus: Eademque omnia putrescendo, revertuntur in Humores aquosos. Porro, Aqua in aperto Aere aliquot dies exposita, Tincturam inducit, quae (instar Tincturae Hordei macerati &incocti,) progrediente tempore, Sedimentum habet &Spiritum; ante putrescendum autem, alimentum praestat tum Animalibus tum Plantis. Inter has autem tot tamque varias mirasque transmutationes, quidni &Lumen similiter vertat Natura in Corpora, &Corpora in Lumen? Jam quidem eorum corporum, quae sunt ejusdem generis &virtutis, quanto est quodque minutius, tanto fortiorem habet, pro ratione magnitudinis suae, Vim Attrahentem. Fortior comperta est ea Vis in parvis Magnetibus, pro ratione ponderis sui, quam in majoribus: Nam parvorum Magnetum particulae, cum sint inter se proximiores, vires suas facilius in unum conjungunt.