Latin
321
Newton, Optice 321
Unproofread scanNot analysed yet
Quocirca Radii Luminis, cum sint Corporum omnium (quod sciamus) minutissima, expectandum erit ut Vires Attrahentes habere reperiantur omnium fortissimas. Quam fortes autem eae sint, regula sequente colligi poterit. Attractio radii Luminis, pro quanti tate materiae suae, est ad gravitatem quam corpus aliquod projectum habet pro quantitate itidem materiae suae, in composita ratione velocitatis radii Luminis ad velocitatem corporis illius projecti, &flexurae seu curvaturae lineae quam radius describit in loco Refractionis ad flexuram seu curvaturam lineae quam id corpus projectum describit; ita videlicet, si Inclinatio radii ad superficiem refringentem, eadem sit quae est corporis illius projecti ad Horizontem. Atque ex hac quidem proportione colligo, Attractionem radiorum Luminis esse amplius 1000000000000000 partibus majorem quam Gravitatem corporum in superficie Terrae, pro quantitate materiae quae in eis inest; si scilicet Lumen e Sole in Terram circiter septem vel octo minutorum spatio pervenit. Et in ipso radiorum Contactu, eorum vis multo adhuc major esse potest. Tanta autem vis in radiis, non potest non ingentes effectus obtinere in illis materiae particulis, quibuscum in corporibus componendis conjuncti sint; ad efficiendum, ut particulae illae se invicem attrahant, &inter se moveantur. Quae res ut melius intelligatur, Quaestionem sequentem proponam. Qui Qu. 23. Annon exiguae corporum particulae certas habent virtutes, potentias, sive vires; quibus, per interjectum aliquod intervallum, agant, non modo in radios Luminis, ad eos reflectendos, refringendos, &inflectendos; verum etiam mutuo in se ipsae, ad producenda pleraque Phaenomena Naturae? Satis enim notum est, corpora in se invicem Agere per Attractiones gravitatis, virtutisque magneticae &electricae. Atque haec quidem exempla, Naturae ordinem &rationem, quae sit, ostendunt; ut adeo verisimillimum sit, alias etiam adhuc esse posse vires Attrahentes.