Latin
323
Newton, Optice 323
Unproofread scanNot analysed yet
Et unde est, nisi ab hac vi attrahente, quod Aqua, quae per se ipsa vel leni admodum tepore distillat, e Sale Tartari tamen distillando elici non potest nisi magno calore? Et annon ejusmodi vi attrahenti, quae inter particulas Olei Vitrioli &particulas Aquae mutua sit, attribuendum est, quod Oleum Vitrioli Aquam satis magna portione ad se ex Aere eliciat; cum autem semel saturatum sit, deinceps non amplius imbibat; &in distillando, Aquam aegre admodum dimittat? Et quum Aqua &Oleum Vitrioli in unum vas infusa, concalescunt intermiscendo; annon ex calore illo apparet, magnum excitum esse Motum in particulis Liquorum? &annon ex motu illo apparet, binorum istorum Liquorum particulas inter miscendum magna cum vi coalescere, &consequenter ad se invicem Motu cum accelerato irruere? Et quum Aqua fortis vel Spiritus Vitrioli, scobi ferreae superfusus, magno eam cum calore &ebullitione dissolvit; annon calor &ebullitio ista oritur ex violento partium Motu? &annon ex Motu isto apparet, acidas Liquoris particulas in partes Metalli magna cum vi irruere, &violenter se in occultos earum meatus ingerere; donec inter exteriores metalli grumulorum particulas, &massulas ipsas, sese introdantes, &exterioribus illis particulis factae jam undique circumfluae, disjungant eas singulatim a massulis suis, efficiantque ut solutae in Aqua innatent?