Latin
322
Newton, Optice 322
Unproofread scanNot analysed yet
Etenim Natura valde consimilis &consentanea est sibi. Qua causa efficiente hae Attractiones peragantur, in id vero hic non inquiro. Quam ego Attractionem appello, fieri sane potest ut ea efficiatur Impulsu, vel alio aliquo modo nobis ignoto. Hanc vocem Attractionis ita hic accipi velim, ut in universum solummodo vim aliquam significare intelligatur, qua Corpora ad se mutuo tendant; cuicunque demum causae attribuenda sit illa vis. Nam ex phaenomenis Naturae illud nos prius edoctos oportet, quaenam corpora se invicem Attrahant, &quaenam sint Leges &Proprietates istius Attractionis, quam in id inquirere par sit, quanam efficiente causa peragatur Attractio. Attractiones gravitatis, virtutisque magneticae &electricae, ad satis magna se extendunt illae quidem intervalla; adeoque etiam sub vulgi sensum notitiamque ceciderunt: At vero fieri potest, ut sint praeterea aliae quoque aliquae, quae tam angustis finibus contineantur, ut usque adhuc omnem observationem fugerint. Nam, quum Sal Tartari fluit per deliquium, annon hoc efficitur Attractione aliqua, quae est mutua inter particulas Salis Tartari, &particulas Aquae, quae Vaporum speciem habentes circum in Aere volitant? Et cur non Sal vulgaris, vel Sal nitrum, vel Vitriolum, fluit itidem per deliquium; nisi quod istiusmodi Attractionis expers sit? Et cur Sal ipse Tartari, postquam Aquàm, pro quantitate sui, certa portione ex Aere exhauserit, deinceps non amplius imbibit; nisi quod, postquam Aqua saturatus sit, vi illa attrahente deinceps careat?