Latin
328
Newton, Optice 328
Unproofread scanNot analysed yet
Et annon eidem causae tribuendum est, quod Aqua &Spiritus acidi in Aceto, Aqua forti, &Spiritu Salis, cohaerent &in distillando simul ascendunt; sin autem id Menstruum, Sali Tartari, vel Plumbo, vel Ferro, vel cuivis corpori fixo, quod id dissolvere queat, superfusum sit; tum Spiritus illi acidi fortiore Attractione adhaerent corpori fixo, &dimittunt Aquam? Et annon mutuae itidem Attractioni tribuendum est, quod Spiritus Fuliginis &Salis marini coalescant, &constituant particulas Salis ammoniaci; quae minus, quam antea, volatiles sunt, quippe crassiores &minus aquae sibi admixtum habentes? item quod particulae Salis ammoniaci, inter sublimandum, subvehant secum particulas Stibii, quae per se solae sublimari nolunt? &quod particulae Argenti vivi, coalescentes cum particulis acidis Spiritus Salis, constituant Mercurium sublimatum; cum particulis autem Sulphuris, Cinnabarin? &quod particulae Spiritus Vini &Spiritus Urinae probe rectificatorum, coalescant; &,dimittentes aquam quae eas dissolverat, in corpus firmum durescant? &quod inter sublimandum Cinnabarin e Sale Tartari vel Calce viva, Sulphur, fortiori attractione Salis vel Calcis, dimittat Argentum vivum, ipsumque una cum corpore fixo in Vase restet? &quod, cum Mercurius sublimatus sublimetur e Stibio, vel e Regulo Stibii, Spiritus Salis dimittat Argentum vivum; &coalescat cum Metallo illo Stibii, quod quidem eum fortius attrahit; &restet cum illo, usque dum calor tantus sit, ut is utrumque simul sursum impellere possit: tumque Spiritus iste Salis subvehat secum illud Metallum, specie &forma Salis valde fusilis, quem Butyrum Stibii appellant: idque licet Spiritus Salis per se solus non multo minus volatilis sit quam Aqua, &Stibium per se solum non minus fixum quam Plumbum?